monumenta.ch > Seneca Maior > 3
Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus II <<<     >>> Casus IV

Casus III HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  PER VIM METUMQUE GESTA NE SINT RATA. PACTA CONVENTA LEGIBUS FACTA RATA SINT. EXPOSITUM QUI AGNOVERIT SOLUTIS ALUMENTIS RECIPIAT. Quidam duos filios expositos sustulit, educavit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos filios, repetit unum. 1  ARELLI FUSCI patris. Aecum est, ut cum alienis dividamus liberos, quos non dividimus cum matribus? 'Si alterum nobis abstuleris, utrumque habebis. ' quid faciam? utrumque genui, utrumque desideravi; pro utroque pactus sum. ALBUCI SILI. Una nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur? Distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremi(ni), iudices, gravis indiciva est. 2  IUNI GALLIONIS. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram; periclitor, ne, qui cum duobus liberis in iudicium veni, sine ullo revertar, nam quem perdam eligere non possum. Causa pacti mei fuit, ut haberem filios, consummatio, ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum vis pro disciplinis, imputa quantum vis pro alumentis; licet plus petas, dum (ne) minus reddas. Maiores nostri viderunt, quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quidquid posceretur dare; itaque pro patre lex [non] cum educatore pacta est. 3  Non potui obligari de eis, qui in mea potestate non erant. Si ex aequo dividimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos, quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri: non diducam vos; aut utrumque habebo aut neutrum. in auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit. plus quiddam est geminos esse quam fratres: perdit uterque gratiam suam, nisi cum altero est. 4  FULVI SPARSI. Ignoscere mihi adversarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. Repetit quos adhuc habuit; retineo quos modo agnovi. Agnitio dividet bav1554.72 r quos iunxit etiam expositio? CORNELI HISPANI. Dic, uter obsequentior sit, uter indulgentior: 'uterque' inquis; miraris, si tam pios dividere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium. 5  VOTIENI MONTANI. Ego vero ne patrocinium quidem habeo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? utroque modo perdendi erant vel paciscenti vel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne dividerem filios, una exposui. iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est. Iterum cogor exponere. 6  (Contra.) IUNI GALLIONIS [contra]. Expeditae partes vestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsuevit carere liberis; ego, etiamsi unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus adsuevi. Quid(quid) umquam commisi, et habes domi, quos de me interroges, nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim vocas quae te patrem fecit? Sine herede ero, qui paulo (ante) habui filios duos tales, ut ex illis vel unus quoilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte, quam modeste agam: ego sustuli, ego educavi, ego reddidi: iste eligat. 7  VIBI RUFI. 'Salvi sunt' inquam 'liberi tui'; post hanc vim meam iste me osculatus est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito: si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. Preces meas ad filios transferam; hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare, dum litigo. ARELLI FUSCI patris. Fertis hoc, optimi iuvenes? ego vos expositos sustuli, ego educavi, ego aegrotantibus adsedi: senem me fecistis, et relinquitis? ARGENTARI. In ista vi duos filios perdidi. 8  Divisio. LATRO sic divisit: (an) in re vis aut necessitas sit: nulla, inquit, vis est: arma lex et vincula et ultimum periculum complectitur, quorum nihil fuit in tua persona. ille ait: vis est et necessitas, ubi velim nolim succumbendum est mihi. tum autem necesse mihi (erat): non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. respondetur: primum non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio; tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia venalis est. hanc occasionem vidit venditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes; alioqui in infinitum calumnia excedet. dicat alius: 'necesse mihi erat'; tibi necesse? carere primum etiamnum poteras; deinde et alia via poteras invenire, sperare alium indicem. an aliter invenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti. 9  An, si in re vis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per vim et necessitatem gesta sunt, si vis et necessitas a paciscente adhibita est: nihil, inquit, mea, an tu cogaris, si non a me cogeris. meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. non, inquit; neque enim lex adhibenti vim irascitur sed passo succurrit, et iniquum illi videtur id ratum esse, quod aliquis non quia voluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, [quam] per quem illi necesse fu(er)it; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius, qui passus est, non persona facientis. Deinde, an ab hoc vis admota sit: tu, inquit, mihi vim admovisti, qui non aliter indicabas, quam si pactus essem. non est, inquit, bav1554.72 v admovere vim aliquid sub certa condicione promittere. si qua vis est, a te tibi adhibita est quod exponere *** et ad exonerandum se venisse, ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset. 10  Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est: se misericordia motum: cum viderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: 'quid avidus es? possumus duo patres esse. ' et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas, misericors! MONTANUS VOTIENUS sic coepit: si quis me videt, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc solitudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem indicem. et summisse cum adversario egit; rogavit, ut altero contentus esset, et illam sumpsit contradictionem: 'nescio' inquit 'utrum', et dixit: mihi crede, qui illos optume novi: utrum vis elige. ideo sic pactus sum, quia nihil intererat. 11  HISPO ROMANIUS erat natura qui asperiorem dicendi viam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut inveheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem: in hoc, inquit, repetit, non quia habere vult sed quia eripere; irascitur mihi, quod duos educavi, quod indicavi. et cum descripsisset saevitiam exponentis, adiecit: etiamnum mihi videtur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei, qui liberos suos educavit. durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri. Dixerat in hac controversia (CESTIUS) in illa quaestione, qua dicebat se nequaquam vim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit vim? tu tibi. non est quod dicat aliquis: 'quis sibi ipse vim adhibet? ' solet fieri: ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum revocari quae gesta sunt; quid do, ne indicaverim? 12  ARGENTARIUS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos, et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci volo: quid do, ut liberos meos recipiam? quid do, ne agnoverim? indignabatur Cestius detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas: quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: ὁ πίθηκός μου. fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat invicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: 'per manes praeceptoris mei Cesti', cum Cestius viveret. 13  omnibus autem insistebat Cesti vestigiis: aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat. illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret (et) illos semper admiraret(ur), qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia: cum Latine declamaverant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant. ex quibus fuit SABINUS CLODIUS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt: 14  dixit HATERIUS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam mabav1554.73 rgnas mercedes accepisse eos, qui hermeneumata docerent. MAECENAS dixit: τυδείδη δ' οὐκ ἄν γνοίης, ποτέροισι μετείη. CASSIUS SEVERUS venustissimam rem ex omnibus, qui, ab auditione eius cum rediret, interrogatus, quomodo dixisset, respondit: male καὶ κακῶς. GLYCON dixit: ἄν ἀμφοτέρους μοι μὴ ἀποδῷς, ἀπολέσεις αὐτῶν τὸ δίδυμον. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum [ut] ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: vis interrogem uter? TRIARIUS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 9, Casus II <<<     >>> Casus IV
monumenta.ch > Seneca Maior > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik